PANNI Infantiae Latinis

PANNI Infantiae Latinis
PANNI Infantiae Latinis
quae Graeci σπάργανα, δεσμὰ, ράκη, Latini iterum Cunabula et Incunabula dixêre, i. e. fasciolae, quibus infantes involvi soliti. Sicut enim Cunae lectuli erant illi mobiles, in quibus pueri cubabant; ita cunabula vel incunabula vincula dicta sunt, vel fasciae, quibus colligati infantes in cunis ponebantur. Plautus Truculento, Actu 5. sc. 1. v. 13.
Fasciis opus est, pulvinis, cunis, incunabulis.
Et Amphitruone, Actu 5. sc. 1. v. 52.
Nemo eum colligare quivit incunabulis.
Incertus Auctor, de Orthogr. Cunabula sunt pan ni infantiae: sed Iohannes Constantinopolitanus Episcopus scribit, Lazarum in monumento cunabulis involutum. Ubi videmus in contrarium plane usum versa Cunabula, et involvendis mortuis usurpata. Cunabula enim vocat ibi Iohannes Episcopus quae κειρίαι dicuntur in Euangeliorum libris et sunt taeniae, quibus mortui a capite ad pedes vinciebantur, capite sudariô vel linteô ligatô. Quemadmodum e contrario κειρίας, quae proprie mortuorum involucra erant, etiam pro pannis seu fasciolis, quibus alligantur infantes, usurpavit Moschopulus. Quod inde factum, quia eôdem prorsus modô infantes et mortui fasciis ligabantur. Artemidorus, οἱ ἀποθανόντες ἐχισμένοις ενειλοῦνται ράκεσιν ὡς τὰ βρέφη καὶ χαμαὶ τίθενται: ubi ῤάκη sunt panni, quomodo Latini vocant, praesecta in longum frusta cuiuslibet materiae textilis. Et pannum pro fascia vel instita, supra vidimus. Salvianus pannorum crepundia habet de Gubernat. Dei
l. 6. Dupliciter autem vinciebantur pueri, primum illis vinculis et fasciis, quibus involvebantur mortuorum more et quae ipsis erant pro veste: Deinde etiam fasciolâ aliquâ in cunis ipsis collocati ligabantur, ne cunis decidere possent aut elabi quod hodieque fit: de qua fasciola locus capiendus Vopisci in Aureliano, c. 4. quod vinctum fasciolâ Aurelianum aquila innoxie de cunis levaverit etc. Et fortasse fasciae erant, quibus involvebantur infantes et illigabantur, ad quarum usum Veteres olim adhibuisse vestes suas, quas in Eleusineis sacris initiati habuerant, iam vetustate detritas, videbimus infra ubi de Veste initiatorum: Incunabula autem proprie lora aut panni, quibus ad cunas, ne exciderent, ligabantur etc. Addendum et hoc obiter, non Graecos solum, sed et Romanos, licet corpora defunctorum comburerent, fasciis tamen ad involvendos mortuos similiter usos fuisse. Vide iterum Salmas. ad Vopisc. h. l. et supra passim.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”